Fundar 32 Resultados para: Audierit
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
quod si non audierit eos dic ecclesiæ si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
numquid lex nostra judicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non judico eum non enim veni ut judicem mundum sed ut salvificem mundum (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
erit autem omnis anima quæ non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe (Actus Apostolorum 3, 23)
ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit januam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum (Apocalypsis Ioannis 3, 20)