Fundar 48 Resultados para: Argento
mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento ære ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa et in Hierusalem quos præparavit David pater meus (Liber II Paralipomenon 2, 7)
filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)
et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 4)
sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite (Liber Esdrae 7, 18)
porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo (Liber Iudith 15, 14)
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento (Liber Iob 3, 15)
increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quæ bella volunt (Liber Psalmorum 67, 31)
et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus (Liber Psalmorum 104, 37)
ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro (Liber I Maccabaeorum 6, 1)
dicens pro argento quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis detinuimus eum (Liber I Maccabaeorum 13, 15)
et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis (Liber I Maccabaeorum 15, 32)