Fundar 4922 Resultados para: Arca Autem Noe
dixit autem Moses ad Dominum præcipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum præsertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me (Liber Exodus 33, 12)
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (Liber Exodus 33, 17)
tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris (Liber Exodus 33, 23)
primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 34, 20)
videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere (Liber Exodus 34, 30)
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit (Liber Exodus 36, 34)
fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (Liber Exodus 37, 1)
in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia (Liber Exodus 37, 20)
ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis (Liber Exodus 37, 28)
induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum (Liber Exodus 38, 7)
bases columnarum fuere æneæ capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento (Liber Exodus 38, 17)
columnæ autem ingressus fuere quattuor cum basibus æneis capitaque earum et celaturæ argenteæ (Liber Exodus 38, 19)