Fundar 583 Resultados para: Apu
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
respondens autem Jesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit (Evangelium secundum Lucam 11, 37)
ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit et non fecit secundum voluntatem ejus vapulabit multas (Evangelium secundum Lucam 12, 47)
qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quæretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud judicem et judex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem (Evangelium secundum Lucam 12, 58)
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius (Evangelium secundum Lucam 16, 1)
Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 11)