Fundar 181 Resultados para: Angelus somnium

  • et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)

  • dixit autem angelus ad eum præcingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me (Actus Apostolorum 12, 8)

  • transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)

  • at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus ejus est (Actus Apostolorum 12, 15)

  • confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)

  • factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisæorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (Actus Apostolorum 23, 9)

  • adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cujus sum ego et cui deservio (Actus Apostolorum 27, 23)

  • et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ ut me colaphizet (Epistula II ad Corinthios 12, 7)

  • sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 8)

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terræmotus (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (Apocalypsis Ioannis 8, 8)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina