Fundar 1381 Resultados para: Album Filii Senaá
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete (Liber II Regum 2, 5)
videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliæ super Heliseum et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)
verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël adhesit nec recessit ab eis (Liber II Regum 3, 3)
et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa hæc et cum plena fuerint tolles (Liber II Regum 4, 4)
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)
et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)
dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (Liber II Regum 6, 1)
et ait hæc mihi faciat Deus et hæc addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie (Liber II Regum 6, 31)
anno quinto Joram filii Ahab regis Israël et Josaphat regis Juda regnavit Joram filius Josaphat rex Juda (Liber II Regum 8, 16)
anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israël regnavit Ahazias filius Joram regis Judæ (Liber II Regum 8, 25)
cumque veneris illuc videbis Hieu filium Josaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum (Liber II Regum 9, 2)
et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia (Liber II Regum 9, 9)