Fundar 1381 Resultados para: Album Filii Senaá
filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)
et dixit ad filios Israël quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 21)
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat (Liber Iosue 5, 7)
manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)
defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)
cujus domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda (Liber Iosue 7, 18)
igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israël percusserunt civitatem (Liber Iosue 8, 24)
jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël sicut præceperat Dominus Josue (Liber Iosue 8, 27)
moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (Liber Iosue 9, 17)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël cunctis hominibus interfectis (Liber Iosue 11, 14)