Fundar 178 Resultados para: Adversus

  • et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)

  • et præcepit illi dicens præesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur (Liber I Maccabaeorum 5, 19)

  • si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum (Liber I Maccabaeorum 5, 41)

  • fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos (Liber I Maccabaeorum 6, 52)

  • et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem (Liber I Maccabaeorum 6, 63)

  • et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos (Liber I Maccabaeorum 9, 8)

  • et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus (Liber I Maccabaeorum 9, 9)

  • dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos (Liber I Maccabaeorum 10, 4)

  • et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa (Liber I Maccabaeorum 10, 35)

  • et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex (Liber I Maccabaeorum 10, 61)

  • dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et prædicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione (Liber I Maccabaeorum 10, 63)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina