Fundar 42 Resultados para: Adam

  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum (Liber Genesis 3, 22)

  • ejecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ (Liber Genesis 3, 24)

  • Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4, 1)

  • cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4, 25)

  • hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5, 1)

  • masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt (Liber Genesis 5, 2)

  • vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen ejus Seth (Liber Genesis 5, 3)

  • et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias (Liber Genesis 5, 4)

  • et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est (Liber Genesis 5, 5)

  • descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam ædificabant filii Adam (Liber Genesis 11, 5)

  • quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis (Liber Iosue 14, 15)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina