Fundar 11555 Resultados para: Ad
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et præsentes esse ad Deum (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis (Epistula II ad Corinthios 6, 2)
os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est (Epistula II ad Corinthios 6, 11)
nolite jugum ducere cum infidelibus quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate aut quæ societas luci ad tenebras (Epistula II ad Corinthios 6, 14)
quæ autem conventio Christi ad Belial aut quæ pars fideli cum infidele (Epistula II ad Corinthios 6, 15)
non ad condemnationem dico prædixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi (Epistula II ad Corinthios 7, 6)