Fundar 11555 Resultados para: Ad
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi (Actus Apostolorum 3, 10)
cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes (Actus Apostolorum 3, 11)
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Actus Apostolorum 3, 12)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti (Actus Apostolorum 3, 13)
et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos (Actus Apostolorum 3, 24)
vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ (Actus Apostolorum 3, 25)
loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducæi (Actus Apostolorum 4, 1)
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis (Actus Apostolorum 4, 2)
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores (Actus Apostolorum 4, 8)
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)
videntes autem Petri constantiam et Johannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotæ admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant (Actus Apostolorum 4, 13)
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere (Actus Apostolorum 4, 14)