Fundar 11555 Resultados para: Ad
at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est (Evangelium secundum Lucam 22, 38)
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum (Evangelium secundum Lucam 22, 47)
Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio (Evangelium secundum Lucam 22, 49)
dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus (Evangelium secundum Lucam 22, 52)
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat (Evangelium secundum Lucam 22, 56)
et intervallo facto quasi horæ unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilæus est (Evangelium secundum Lucam 22, 59)
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore ejus (Evangelium secundum Lucam 22, 71)