Fundar 11555 Resultados para: Ad
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
tunc qui in Judæa sunt fugiant ad montes (Evangelium secundum Matthaeum 24, 16)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
sicut autem in diebus Nœ ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
duæ molentes in mola una adsumetur et una relinquetur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 41)
tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus quæ accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)