Fundar 11555 Resultados para: Ad
ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 11)
et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes (Prophetia Malachiae 2, 1)
ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum (Prophetia Malachiae 2, 3)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)
nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere (Prophetia Malachiae 2, 15)
ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)
et quis poterit cogitare diem adventus ejus et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (Prophetia Malachiae 3, 2)
et accedam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 5)
a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur (Prophetia Malachiae 3, 7)
si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis (Prophetia Malachiae 3, 8)
inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)