Fundar 11555 Resultados para: Ad
surge vade in Nineven civitatem grandem et prædica in ea quia ascendit malitia ejus coram me (Prophetia Ionae 1, 2)
et timuerunt nautæ et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quæ erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Jona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (Prophetia Ionae 1, 5)
et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus (Prophetia Ionae 1, 6)
et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Jonam (Prophetia Ionae 1, 7)
et dixerunt ad eum indica nobis cujus causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quæ terra tua et quo vel ex quo populo es tu (Prophetia Ionae 1, 8)
et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam (Prophetia Ionae 1, 9)
et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis (Prophetia Ionae 1, 10)
et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat (Prophetia Ionae 1, 11)
et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis hæc super vos (Prophetia Ionae 1, 12)
et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos (Prophetia Ionae 1, 13)
et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)
et oravit Jona ad Dominum Deum suum de utero piscis (Prophetia Ionae 2, 2)