Fundar 11555 Resultados para: Ad
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi majores tuos et dicent tibi (Liber Deuteronomii 32, 7)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël (Liber Deuteronomii 32, 8)
sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis (Liber Deuteronomii 32, 11)
butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvæ biberet meracissimum (Liber Deuteronomii 32, 14)
provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (Liber Deuteronomii 32, 16)
vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)
ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet (Liber Deuteronomii 32, 22)
foris vastabit eos gladius et intus pavor juvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene (Liber Deuteronomii 32, 25)
mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Liber Deuteronomii 32, 35)
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant (Liber Deuteronomii 32, 38)
levabo ad cælum manum meam et dicam vivo ego in æternum (Liber Deuteronomii 32, 40)