Fundar 200 Resultados para: Absque
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua (Liber Iob 8, 11)
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis (Liber Iob 11, 15)
hæc passus sum absque iniquitate manus meæ cum haberem mundas ad Deum preces (Liber Iob 16, 18)
alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus (Liber Iob 21, 25)
nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas (Liber Iob 24, 10)
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie prævenerunt me dies adflictionis (Liber Iob 30, 27)
si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem (Liber Iob 31, 19)
si fructus ejus comedi absque pecunia et animam agricolarum ejus adflixi (Liber Iob 31, 39)
en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit (Liber Iob 32, 19)
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me (Liber Iob 33, 9)
in judicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato (Liber Iob 34, 6)