Fundar 1173 Resultados para: Absalom Mors David Bellum
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Ahia concubina Saul (Liber II Samuelis 21, 11)
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelbœ (Liber II Samuelis 21, 12)
factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum Israël et descendit David et servi ejus cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David (Liber II Samuelis 21, 15)
Jesbidenob qui fuit de genere Arafa cujus ferrum hastæ trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David (Liber II Samuelis 21, 16)
præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philistheum interfecit tunc juraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israël (Liber II Samuelis 21, 17)
secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa (Liber II Samuelis 21, 18)
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa (Liber II Samuelis 21, 20)
blasphemavit Israël percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David (Liber II Samuelis 21, 21)
hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum ejus (Liber II Samuelis 21, 22)
locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul (Liber II Samuelis 22, 1)