Fundar 1173 Resultados para: Absalom Mors David Bellum
reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)
ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)
Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)
cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex (Liber II Samuelis 16, 16)
ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (Liber II Samuelis 16, 17)
responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)
dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus (Liber II Samuelis 16, 20)
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)
tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël (Liber II Samuelis 16, 22)
consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom (Liber II Samuelis 16, 23)
dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)