Fundar 4262 Resultados para: ív
non quæres ultionem nec memor eris iniuriæ civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus (Liber Leviticus 19, 18)
leges meas custodite jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quæ ex duobus texta est non indueris (Liber Leviticus 19, 19)
custodite omnia præcepta mea et universa judicia et facite ea ego Dominus (Liber Leviticus 19, 37)
qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri (Liber Leviticus 20, 14)
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos (Liber Leviticus 20, 27)
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum (Liber Leviticus 21, 1)
sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis (Liber Leviticus 22, 28)
præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas jugiter (Liber Leviticus 24, 2)
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus et lapidet eum populus universus (Liber Leviticus 24, 14)
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur (Liber Leviticus 24, 16)
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei (Liber Leviticus 24, 19)
æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)