Fundar 4262 Resultados para: ív
anima quæ tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiæ suæ rea est et deliquit (Liber Leviticus 5, 2)
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus (Liber Leviticus 5, 6)
quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures vel duos pullos columbæ offeret pro peccato similam partem œphi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 11)
sive rem perditam invenerit et infitians insuper pejerarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines (Liber Leviticus 6, 3)
sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur (Liber Leviticus 7, 10)
et quæ tetigerit inmunditiam hominis vel jumenti sive omnis rei quæ polluere potest et comederit de hujuscemodi carnibus interibit de populis suis (Liber Leviticus 7, 21)
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit (Liber Leviticus 8, 7)
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut jusserat Dominus (Liber Leviticus 8, 13)
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis (Liber Leviticus 11, 3)
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis (Liber Leviticus 11, 4)
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est (Liber Leviticus 11, 5)
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit (Liber Leviticus 11, 6)