Mosaico decorativo

Fundar 4262 Resultados para: ív

  • et insuper universæ terræ rex imperat servienti (Liber Ecclesiastes 5, 8)

  • avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • ubi multæ sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum (Liber Ecclesiastes 5, 11)

  • est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiæ conservatæ in malum domini sui (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et lætetur de labore suo hoc est donum Dei (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen ejus (Liber Ecclesiastes 6, 4)

  • melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)

  • melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem (Liber Ecclesiastes 7, 12)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina