Fundar 4262 Resultados para: ív
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat revixit spiritus ejus (Liber Genesis 45, 27)
et ait sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar (Liber Genesis 45, 28)
audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Jacob Jacob cui respondit ecce adsum (Liber Genesis 46, 2)
ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit (Liber Genesis 47, 26)
mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Raël in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam juxta viam Ephratæ quæ alio nomine appellatur Bethleem (Liber Genesis 48, 7)
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël (Liber Genesis 49, 7)
Beniamin lupus rapax mane comedet prædam et vespere dividet spolia (Liber Genesis 49, 27)
ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)
quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa (Liber Exodus 1, 6)
cumque jam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripæ fluminis (Liber Exodus 2, 3)
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiæ Pharaonis (Liber Exodus 2, 9)
audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)