Fundar 12284 Resultados para: qui

  • Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: (Liber Genesis 17, 12)

  • Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. (Liber Genesis 17, 14)

  • sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)

  • Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. (Liber Genesis 18, 5)

  • Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)

  • Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. (Liber Genesis 18, 14)

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. (Liber Genesis 18, 21)

  • Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)

  • si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. (Liber Genesis 18, 25)

  • Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. (Liber Genesis 18, 26)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina