Fundar 12284 Resultados para: qui

  • Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. (Liber Genesis 3, 10)

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 14)

  • Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 17)

  • In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)

  • Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)

  • Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. (Liber Genesis 4, 10)

  • Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. (Liber Genesis 4, 13)

  • Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. (Liber Genesis 4, 14)

  • Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. (Liber Genesis 4, 19)

  • Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. (Liber Genesis 4, 20)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina