Fundar 306 Resultados para: gentes victus by Joshua XII

  • Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)

  • Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)

  • Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: (Epistula I ad Corinthios 10, 20)

  • Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)

  • (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)

  • et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina