Found 306 Results for: gentes victus by Joshua XII
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. (Epistula ad Romanos 9, 30)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)
Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. (Epistula ad Romanos 15, 11)
Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. (Epistula ad Romanos 15, 12)
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. (Epistula I ad Corinthios 12, 2)
(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)
et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: (Epistula ad Galatas 2, 9)
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? (Epistula ad Galatas 2, 14)
Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. (Epistula ad Galatas 3, 8)