Fundar 246 Resultados para: caliginem ignis
et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. (Liber Psalmorum 77, 14)
Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël: (Liber Psalmorum 77, 21)
Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ. (Liber Psalmorum 77, 63)
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 78, 5)
Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, (Liber Psalmorum 82, 15)
Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? (Liber Psalmorum 88, 47)
Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. (Liber Psalmorum 96, 3)
Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. (Liber Psalmorum 105, 18)
Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. (Liber Psalmorum 117, 12)
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ; (Liber Psalmorum 148, 8)
Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)