Fundar 12906 Resultados para: Ut
Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)
Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. (Prophetia Michaeae 7, 3)
Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)
Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)
Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex. (Prophetia Michaeae 7, 11)
Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)
Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. (Prophetia Nahum 1, 10)
Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. (Prophetia Nahum 1, 15)
Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. (Prophetia Nahum 2, 1)
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)
Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum. (Prophetia Nahum 2, 6)