Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex. (Prophetia Michaeae 7, 11)

  • Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)

  • Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. (Prophetia Nahum 1, 10)

  • Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. (Prophetia Nahum 1, 15)

  • Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde. (Prophetia Nahum 2, 1)

  • Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)

  • Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum. (Prophetia Nahum 2, 6)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina