Mosaico decorativo

Fundar 12906 Resultados para: Ut

  • Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. (Liber Isaiae 38, 21)

  • Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)

  • et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. (Liber Isaiae 40, 5)

  • exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)

  • Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; fœtas ipse portabit. (Liber Isaiae 40, 11)

  • Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? (Liber Isaiae 40, 13)

  • Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. (Liber Isaiae 40, 15)

  • Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. (Liber Isaiae 40, 17)

  • Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? (Liber Isaiae 40, 18)

  • Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? (Liber Isaiae 40, 19)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina