Fundar 12906 Resultados para: Ut
Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. (Liber Isaiae 35, 3)
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos. (Liber Isaiae 35, 4)
tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)
Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)
Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)
aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. (Liber Isaiae 36, 10)
Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? (Liber Isaiae 36, 12)
donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)
Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? (Liber Isaiae 36, 20)
Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini. (Liber Isaiae 37, 1)
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)