Fundar 12906 Resultados para: Ut
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. (Canticum Canticorum 4, 3)
Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. (Canticum Canticorum 4, 5)
Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)
Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)
Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)
Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. (Canticum Canticorum 5, 8)
Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)
Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)
Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)