Mosaico decorativo

Löydetty 12906 Tulokset: Ut

  • Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. (Canticum Canticorum 4, 3)

  • Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)

  • Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. (Canticum Canticorum 4, 5)

  • Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. (Canticum Canticorum 4, 15)

  • Sponsa. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)

  • Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. (Canticum Canticorum 5, 8)

  • Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)

  • Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina