Fundar 12906 Resultados para: Ut
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum: (Epistula Iacobi 2, 3)
vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? (Epistula Iacobi 2, 6)
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: (Epistula Iacobi 2, 8)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. (Epistula Iacobi 2, 10)
