Fundar 12906 Resultados para: Ut
Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 19)
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem. (Epistula Iacobi 1, 1)
Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. (Epistula Iacobi 1, 4)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Postulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: (Epistula Iacobi 1, 6)
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: (Epistula Iacobi 1, 9)
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ; (Epistula Iacobi 1, 10)
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. (Epistula Iacobi 1, 13)
