Fundar 25898 Resultados para: Um
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. (Liber Genesis 44, 23)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)
Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Liber Genesis 44, 29)
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)
Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. (Liber Genesis 44, 33)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)
Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)