Mosaico decorativo

Talált 25898 Eredmények: Um

  • Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. (Liber Genesis 44, 23)

  • Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)

  • Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)

  • Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)

  • Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)

  • Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Liber Genesis 44, 29)

  • Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)

  • videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)

  • Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. (Liber Genesis 44, 33)

  • Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam. (Liber Genesis 44, 34)

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina