Fundar 25898 Resultados para: Um
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)
Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)
Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)
Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? (Liber Genesis 30, 2)
Deditque illi Balam in conjugium: quæ, (Liber Genesis 30, 4)
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. (Liber Genesis 30, 5)
Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, (Liber Genesis 30, 7)
pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)
Qua post conceptum edente filium, (Liber Genesis 30, 10)