Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)

  • Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)

  • Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? (Liber Genesis 30, 2)

  • Deditque illi Balam in conjugium: quæ, (Liber Genesis 30, 4)

  • ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. (Liber Genesis 30, 5)

  • Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, (Liber Genesis 30, 7)

  • pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)

  • Qua post conceptum edente filium, (Liber Genesis 30, 10)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina