Fundar 25898 Resultados para: Um
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. (Liber Genesis 25, 7)
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. (Liber Genesis 25, 11)
Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: (Liber Genesis 25, 12)
et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, (Liber Genesis 25, 13)
Masma quoque, et Duma, et Massa, (Liber Genesis 25, 14)
Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)
Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. (Liber Genesis 25, 17)
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)
qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. (Liber Genesis 25, 20)