Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)

  • Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. (Liber Genesis 25, 7)

  • Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)

  • Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)

  • Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. (Liber Genesis 25, 11)

  • Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: (Liber Genesis 25, 12)

  • et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, (Liber Genesis 25, 13)

  • Masma quoque, et Duma, et Massa, (Liber Genesis 25, 14)

  • Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)

  • Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. (Liber Genesis 25, 17)

  • Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)

  • qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. (Liber Genesis 25, 20)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina