Fundar 25898 Resultados para: Um
Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: (Apocalypsis Ioannis 10, 1)
et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: (Apocalypsis Ioannis 10, 2)
et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. (Apocalypsis Ioannis 10, 3)
Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. (Apocalypsis Ioannis 10, 4)
Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: (Apocalypsis Ioannis 10, 5)
et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (Apocalypsis Ioannis 10, 6)
sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)
Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)
Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)
Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: (Apocalypsis Ioannis 10, 10)
et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. (Apocalypsis Ioannis 10, 11)
Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: (Apocalypsis Ioannis 11, 1)