Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: (Apocalypsis Ioannis 10, 1)

  • et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: (Apocalypsis Ioannis 10, 2)

  • et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere. (Apocalypsis Ioannis 10, 4)

  • Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: (Apocalypsis Ioannis 10, 5)

  • et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (Apocalypsis Ioannis 10, 6)

  • sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)

  • Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)

  • Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)

  • Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis. (Apocalypsis Ioannis 10, 11)

  • Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: (Apocalypsis Ioannis 11, 1)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina