Fundar 25898 Resultados para: Um
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (Epistula ad Hebraeos 7, 24)
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)
Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, (Epistula ad Hebraeos 8, 1)
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, (Epistula ad Hebraeos 8, 4)
qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)
Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 6)
Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)