Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)

  • hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (Epistula ad Hebraeos 7, 24)

  • Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, (Epistula ad Hebraeos 8, 1)

  • sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)

  • Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)

  • Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 6)

  • Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum, (Epistula ad Hebraeos 8, 8)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina