Fundar 25898 Resultados para: Um
Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 5, 6)
Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: (Epistula ad Hebraeos 5, 8)
et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, (Epistula ad Hebraeos 5, 9)
De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5, 11)
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)
baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, (Epistula ad Hebraeos 6, 4)
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, (Epistula ad Hebraeos 6, 5)