Mosaico decorativo

Fundar 25898 Resultados para: Um

  • Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: (Epistula ad Hebraeos 4, 6)

  • iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. (Epistula ad Hebraeos 4, 8)

  • Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)

  • Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. (Epistula ad Hebraeos 4, 12)

  • Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. (Epistula ad Hebraeos 4, 14)

  • Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. (Epistula ad Hebraeos 4, 15)

  • Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: (Epistula ad Hebraeos 5, 1)

  • qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: (Epistula ad Hebraeos 5, 2)

  • et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. (Epistula ad Hebraeos 5, 3)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina