Fundar 25898 Resultados para: Um
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, (Epistula ad Ephesios 6, 6)
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)
State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, (Epistula ad Ephesios 6, 14)
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: (Epistula ad Ephesios 6, 16)
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), (Epistula ad Ephesios 6, 17)
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: (Epistula ad Ephesios 6, 19)
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. (Epistula ad Ephesios 6, 24)