Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, (Epistula ad Ephesios 6, 6)

  • cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)

  • scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)

  • Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)

  • quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, (Epistula ad Ephesios 6, 14)

  • in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: (Epistula ad Ephesios 6, 16)

  • et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), (Epistula ad Ephesios 6, 17)

  • et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: (Epistula ad Ephesios 6, 19)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)

  • Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)

  • Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen. (Epistula ad Ephesios 6, 24)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina